라틴어 문장 검색

Post cibum meridianum, ita ut uestitus calciatusque erat, retectis pedibus paulisper conquiescebat opposita ad oculos manu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 78장 1:1)
Vestitu calciatuque et cetero habitu neque patrio neque ciuili, ac ne uirili quidem ac denique humano semper usus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 52장 1:1)
dein perlectis epistulis officiorumque omnium breuiariis, amicos admittebat, ac dum salutabatur, et calciabat ipse se et amiciebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 21장 1:3)
' mulionem in itinere quodam suspicatus ad calciandas mulas desiluisse, ut adeunti litigatori spatium moramque praeberet, interrogauit quanti calciasset, pactus est lucri partem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 2:6)
principio hoc dico, rerum simulacra vagari multa modis multis in cunctas undique partis tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris, obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:2)
Hunc morem in Italia fuisse, ut uno pede calceato altero nudo iretur ad bellum, nusquam adhuc, quod sciam, repperi:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 14:1)
Morem vero Aetolis fuisse uno tantummodo pede calceato in bellum ire ostendit clarissimus scriptor Euripides tragicus, in cuius tragoedia quae Meleager inscribitur nuntius inducitur describens quo quisque habitu fuerit ex ducibus qui ad aprum capiendum convenerant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 16:2)
An magis astuti derasa est ungue ministri Brattea, de fulcro quam reor esse tuo?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII3)
In Tartesiacis domus est notissima terris, Qua dives placidum Corduba Baetin amat, Vellera nativo pallent ubi flava metallo Et linit Hesperium brattea viva pecus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI1)
Haedina tibi pelle contegenti Nudae tempora verticemque calvae, Festive tibi, Phoebe, dixit ille, Qui dixit caput esse calceatum.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLV1)
Quantae putatis esse vos dementiae, Qui capita vestra non dubitatis credere, Cui calceandos nemo commisit pedes?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ex sutore medicus.6)
'Nempe enim' inquit 'daturi estis consulari viro servolos aliquos, quorum e manu cibum capiat, a quibus vestiatur, a quibus calcietur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 3:5)
brattea ligna tegit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 47:3)
"mollis si brattea gypsum texerat, infido rarescit glutine sensim;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권140)
"functum deinde cum reliquit spiritus et ad sepulcrum pompa fertur funeris, partes per ipsas inprimuntur bratteae;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1444)

SEARCH

MENU NAVIGATION